Punica regna forent, olim si sorte cruentaesset tanta mei uirtus praerepta mariti?’haec dubios uario diuumque hominisque timoread cauta inlexere patres, ipsique relictumabnueret sortem an superum pareret honori.tum uero trepidare metu uix compos Imilce,magnanimi metuens immitia corda mariti.His auide auditis ductor sic deinde profatur:‘Quid tibi pro tanto non impar munere soluatHannibal aequatus superis? quae praemia dignainueniam, Carthago parens? noctemque diemquearma feram, templisque tuis hinc plurima faxohostia ab Ausonio ueniat generosa Quirino.at puer armorum et belli seruabitur heres.spes, o nate, meae Tyriarumque unica rerum,Hesperia minitante, salus, terraque fretoquecertare Aeneadis dum stabit uita memento.perge (patent Alpes) nostroque incumbe labori.uos quoque, di patrii, quorum delubra pianturcaedibus atque coli gaudent formidine matrum,huc laetos uultus totasque aduertite mentes.namque paro sacra et maioris molior aras.tu, Mago, aduersi conside in uertice montis,tu laeuos propior collis accede, Choaspe,ad claustra et fauces ducat per opaca Sychaeus.ast ego te, Trasimenne, uago cum milite praecepslustrabo et superis quaeram libamina belli.namque haud parua deus promissis spondet apertis,quae spectata, uiri, patriam referatis in urbem.’