optatos uenere lacus, ubi deinde per armasumeret amissi numerosa piacula uisus.Ecce autem patres aderant Carthagine missi.causa uiae non parua uiris, nec laeta ferebant.mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido,poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris(infandum dictu) paruos imponere natos.urna reducebat miserandos annua casussacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.cui fato sortique deum de more petebatHannibalis prolem discors antiquitus Hannon.sed propior metus armati ductoris ab iraet magna ante oculos stabat redeuntis imago.asperat haec, foedata genas lacerataque crinis,atque urbem complet maesti clamoris Imilce,Edonis ut Pangaea super trieteride motait iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum.ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matresclamat: ‘Io coniunx, quocumque in cardine mundibella moues, huc signa refer. uiolentior hic est,hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsisurbis Dardaniae muris uibrantia telaexcipis intrepidus clipeo saeuamque coruscanslampada Tarpeis infers incendia tectis.interea tibi prima domus atque unica prolesheu gremio in patriae Stygias raptatur ad aras.i nunc, Ausonios ferro populare penateset uetitas molire uias. i, pacta resignaper cunctos iurata deos. sic praemia redditCarthago et talis iam nunc tibi soluit honores.quae porro haec pietas delubra aspergere tabo?heu primae scelerum causae mortalibus aegris,naturam nescire deum! iusta ite precariture pio caedumque feros auertite ritus.mite et cognatum est homini deus. hactenus, oro,sit satis ante aras caesos uidisse iuuencos.aut si uelle nefas superos fixumque sedetque,me, me, quae genui, uestris absumite uotis.cur spoliare iuuat Libycas hac indole terras?an flendae magis Aegates et mersa profundo