cumque datum fari, duc per cunabula nostra:tangat Elissaeas palmis puerilibus araset cineri iuret patrio Laurentia bella.inde ubi flore nouo pubescet firmior aetas,emicet in Martem et calcato foedere uictorin Capitolina tumulum mihi uindicet arce.tu uero, tanti felix quam gloria partusexpectat, ueneranda fide, discede periclisincerti Martis durosque relinque labores.nos clausae niuibus rupes suppostaque caelosaxa manent, nos Alcidae mirante nouercasudatus labor et, bellis labor acrior, Alpes.quod si promissum uertat Fortuna fauoremlaeuaque sit coeptis, te longa stare senectaaeuumque extendisse uelim; tua iustior aetas,ultra me improperae ducant cui fila sorores.’Sic ille. at contra Cirrhaei sanguis ImilceCastalii, quae materno de nomine dicta(Castulo Phoebei seruat cognomina uatis)aeque ex sacrata repetebat stirpe parentes.tempore quo Bacchus populos domitabat Hiberosconcutiens thyrso atque armata Maenade Calpen,lasciuo genitus Satyro nymphaque MyriceMilichus indigenis late regnarat in oriscornigeram attollens genitoris imagine frontem.hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,barbarica paulum uitiato nomine lingua.quae tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:‘Mene, oblite tua nostram pendere salute,abnuis inceptis comitem? sic foedera notaprimitiaeque tori, gelidos ut scandere tecumdeficiam montis coniunx tua? crede uigorifemineo. castum haud superat labor ullus amorem.sin solo aspicimur sexu, fixumque relinqui,cedo equidem nec fata moror; deus annuat, oro:i felix, i numinibus uotisque secundisatque acies inter flagrantiaque arma relictaeconiugis et nati curam seruare memento.quippe nec Ausonios tantum nec tela nec ignesquantum te metuo: ruis ipsos acer in enses