longae pacis opes quaesitaque praemia dextris,Callaico uestes distinctas matribus auroarmaque Dulichia proauis portata Zacynthoet prisca aduectos Rutulorum ex urbe penates.huc, quicquid superest captis, clipeosque simulqueinfaustos iaciunt enses et condita belloeffodiunt penitus terra gaudentque superbiuictoris praedam flammis donare supremis.Quae postquam congesta uidet feralis Erinys,lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undisquassat et inferna superos caligine condit.inde opus aggressi toto quod nobile mundoaeternum inuictis infelix gloria seruat.princeps Tisiphone lentum indignata pauentumpressit ouans capulum cunctantemque impulit ensemet dirum insonuit Stygio bis terque flagello.inuitas maculant cognato sanguine dextrasmiranturque nefas auersa mente peractumet facto sceleri inlacrimant. hic turbidus iraet rabie cladum perpessaeque ultima uitaeobliquos uersat materna per ubera uisus.hic raptam librans dilectae in colla securimconiugis increpitat sese mediumque furoremproiecta damnat stupefactus membra bipenni.nec tamen euasisse datur; nam uerbera Erinysincutit atque atros insibilat ore tumores.sic thalami fugit omnis amor, dulcesque maritoeffluxere tori, et subiere obliuia taedae.ille iacit totis conisus uiribus aegrumin flammas corpus, densum qua turbine nigroexundat fumans piceus caligine uertex.At medios inter coetus pietate sinistra,infelix Tymbrene, furis, Poenoque parentisdum properas auferre necem, reddentia formamora tuam laceras temerasque simillima membra.uos etiam primo gemini cecidistis in aeuo,Eurymedon fratrem et fratrem mentite Lycorma,cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natisreddere et in uultu genetrici stare suorum.iam fixus iugulo culpa te soluerat ensis,