nunc norunt iacula, et ueteris tribuere magistrosmilitiae, qui dispersas sine lege cateruasuestro formarent ritu ad certamina Martis.ast ego, cum contra, nostris quae copia regnis,nunc auri ferrem, niuei nunc munera dentis,nil ualui precibus. solos sibi cepit uterque,quos cohibebat ebur uaginae sectilis, enses.quare, age, laetus haue nostros intrare penatisac, mea quando adfert Libycum fortuna per undasductorem, facili, quae dicam, percipe mente.et uos, qui Tyriae regitis Carthaginis arces,Hasdrubal, huc aures, huc quaeso aduertite sensus.quanta per Ausonios populos torrentibus armistempestas ruat et Latio suprema minetur,utque bibant Tyrium bis quinos saeua per annosSicana nunc tellus, nunc litora Hibera cruorem,cui nescire licet? quin ergo tristia tandemconsidunt bella, et deponitis arma uolentes?tu Libya, tu te Ausonia cohibere memento.haud deformis erit uobis ad foedera uersispacator mediusque Syphax.’ subiungere pluranon passus, gentis morem arbitriumque senatusScipio demonstrat, uanique absistere coeptispe iubet et patres docet haec expendere solos.suadendi modus hic, quodque est de parte dieiexacti super ad mensas et pocula uertunt,atque, epulis postquam finis, dant corpora somnoet dura in noctem curarum uincula soluunt.Iamque nouum terris pariebat limine primoegrediens Aurora diem, stabulisque subibantad iuga solis equi, necdum ipse ascenderat axem,sed prorupturis rutilabant aequora flammis:exigit e stratis corpus uultuque serenoScipio contendit Massyli ad limina regis.illi mos patrius fetus nutrire leonumet catulis rabiem atque iras expellere alendo.tum quoque fulua manu mulcebat colla iubasqueet fera tractabat ludentum interritus ora.Dardanium postquam ductorem accepit adesse,induitur chlamydem, regnique insigne uetusti