expediet tempus. nec enim sunt talia rerumnon meditata mihi, et mentem Carthago fatigat.’hinc iuueni dona insignem uelamine pictodat chlamydem stratumque ostro, quem ceperat ipsedeiecto uictor Magone animique probarat,cornipedem, tum, qua diuum libabat ad arasHasdrubal, ex auro pateram galeamque comantem.exin firmato sociali foedere regisuertendas agitat iam nunc Carthaginis arces.Massylis regnator erat ditissimus orisnec nudus uirtute Syphax, quem iura petebantinnumerae gentes extremaque litore Tethys.multa uiro terra ac sonipes et belua, terrorbellorum, nec non Marti delecta iuuentus.nec foret, aut ebore aut solido qui uinceret auroGaetulisue magis fucaret uellus aenis.has adiungere opes auidus reputansque laborem,si uertat rex ad Poenos, dare uela per altumimperat atque animo iam tum Africa bella capessit.uerum ubi peruentum, et portus tenuere carinae,iam trepida fugiens per proxima litora puppeHasdrubal adflictis aderat noua foedera quaerensrebus et ad Tyrios Massylia signa trahebat.Audito pariter populorum in regna duorumaduenisse duces, qui tota mole laborentdisceptentque armis terrarum uter imperet orbi,celsus mente Syphax acciri in tecta benigneimperat et tanto regni se tollit honore.tum laetos uoluens oculos aduersa per ora,sic Latium adfatur iuuenem ac prior incipit ultro:‘Quam te, Dardanide pulcherrime, mente serenaaccipio intueorque libens! quamque ora recordorlaetus Scipiadae! reuocat tua forma parentem.nam repeto, Herculeas Erythia ad litora Gadescum studio pelagi et spectandis aestibus undaeuenissem, magnos uicina ad flumina Baetisductores miro quodam me cernere amore.tum mihi dona uiri praeda delecta tulere,arma simul regnoque meo tum cognita primumcornipedum frena atque arcus, quis cedere nostra