Caucaseae currum duxere per oppida tigres?quid suspiratos magno in discrimine nautisLedaeos referam fratres uestrumque Quirinum?nonne uides, hominum ut celsos ad sidera uultussustulerit deus ac sublimia finxerit ora,cum pecudes uolucrumque genus formasque ferarumsegnem atque obscenam passim strauisset in aluum?ad laudes genitum, capiat si munera diuum,felix ad laudes hominum genus. huc, age, paulumaspice (nec longe repetam), modo Roma minantiimpar Fidenae contentaque crescere asyloquo sese extulerit dextris: idem aspice, lateflorentis quondam luxus quas uerterit urbes.quippe nec ira deum tantum nec tela nec hostes,quantum sola noces animis inlapsa, Voluptas.Ebrietas tibi foeda comes, tibi Luxus et atriscirca te semper uolitans Infamia pennis.mecum Honor ac Laudes et laeto Gloria uultuet Decus ac niueis Victoria concolor alis.me cinctus lauro producit ad astra Triumphus.casta mihi domus et celso stant colle penates:ardua saxoso perducit semita cliuo.asper principio (neque enim mihi fallere mos est)prosequitur labor. adnitendum intrare uolenti,nec bona censendum, quae Fors infida dedisseatque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab altoinfra te cernes hominum genus. omnia contraexperienda manent quam spondet blanda Voluptas.stramine proiectus duro patiere sub astrisinsomnis noctes frigusque famemque domabis.idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,testis factorum stare arbitrabere diuos.tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent,arma feres primus, primus te in moenia tolleshostica, nec ferro mentem uincere nec auro.hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestesnec donum deforme uiro fragrantis amomised dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigatimperium, superare manu laurumque superbamin gremio Iouis excisis deponere Poenis.’