audax Scipiadae stridentem Sabbura cornumexcepit, geminaeque acies uelut omine motae.exclamat Latius ductor: ‘Prima hostia uobis,sacrati manes, campo iacet. en age, miles,in pugnam et caedes, qualis spirantibus ireadsueras ducibus, talis rue.’ dumque ea fatur,incumbunt. Myconum Laenas Cirtamque Latinuset Thysdrum Maro et incestum Catilina Nealcengermanae thalamo obtruncat. cadit obuius acriKartalo Nasidio, Libycae regnator harenae.te quoque Pyrenes uidit conterrita telluspermixtum Poenis et uix credenda furentem,magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felixcui natura dedit, nullo renuente deorumille foro auditus, cum dulcia soluerat ora,aequabat Pyliae Neleia mella senectae.ille, ubi suspensi patres et curia uocemposceret, ut cantu ducebat corda senatus.idem, cum subitum campo perstrinxerat aurismurmur triste tubae, tanto feruore ruebatin pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueretbella: nihil uitae peragi sine laude placebat.tunc et furtiua tractantem proelia lucedeiecit Galam. sacris Carthaginis illumsupposito mater partu subduxerat olim,sed stant nulla diu deceptis gaudia diuis.tunc Alabim Murrum atque Dracen demisit ad umbras,femineo clamore Dracen extrema rogantem.huius ceruicem gladio inter uerba precesqueamputat: absciso durabant murmura collo.At non ductori Libyco par ardor in armis.frondosi collis latebras ac saxa capessitauia, nec caedes extremaue damna mouebantagminis. Italiam profugus spectabat et Alpis,praemia magna fugae. tacitum dat tessera signum:dimissa in collis pugna siluasque feranturdispersi et summam, quicumque euaserit, arcemPyrenes culmenque petat. tum primus honorearmorum exuto et parma celatus Hiberain montis abit atque uolens palantia linquit