per medias uolitare acies mediosque per ignis.haec patrem patruumque tuos, haec prodiga Paulum,haec Decios Stygias Erebi detrusit ad undas,dum cineri titulum memorandaque nomina bustispraetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae.at si me comitere, puer, non limite duroiam tibi decurrat concessi temporis aetas.haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,non glaciem Arctoam, non experiere furentisardorem Cancri nec mensas saepe cruentogramine compositas. aberunt sitis aspera et haustussub galea puluis †partique minore† labores.sed current albusque dies horaeque serenae,et molli dabitur uictu sperare senectam.quantas ipse deus laetos generauit in ususres homini plenaque dedit bona gaudia dextra!atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,imperturbata placidus tenet otia mente.illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentos ad undasquae iunxi, generis uobis unde editus auctor.illa ego sum, uerti superum quae saepe parentemnunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,nec nasci bis posse datur: fugit hora, rapitqueTartareus torrens ac secum ferre sub umbras,si qua animo placuere, negat. quis luce supremadimisisse meas sero non ingemit horas?’Postquam conticuit finisque est addita dictis,tum Virtus Quasnam iuuenem florentibus inquit,‘pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras,cui ratio et magnae caelestia semina mentismunere sunt concessa deum? mortalibus altiquantum caelicolae, tantumdem animalibus istipraecellunt cunctis. tribuit namque ipsa minoreshos terris Natura deos; sed foedere certodegeneres tenebris animas damnauit Auernis.at, quis aetherii seruatur seminis ortus,caeli porta patet. referam quid cuncta domantemAmphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indoscaptiuo Liber cum signa referret ab Euro,