Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,exemplis laetum uultuque audita probantemconuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptasnon tenuit uoces. Nil uos iam demoror ultra:exclamat ‘uenient, uenient mea tempora quondam,cum docilis nostris magno certamine Romaseruiet imperiis, et honos mihi habebitur uni.’sic quassans caput in nubis se sustulit atras.At iuuenis plenus monitis ingentia cordemolitur iussaeque calet uirtutis amore.ardua rostra petit, nullo fera bella uolente,et grauia ancipitis deposcit munera Martis.arrecti cunctorum animi: pars lumina patris,pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra periclipectora subrepit terror, molemque pauentesexpendunt belli, et numerat fauor anxius annos.Dumque ea confuso percenset murmure uulgus,ecce per oblicum caeli squalentibus auroeffulgens maculis ferri inter nubila uisusanguis et ardenti radiare per aera sulco,quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantisperlabi resonante polo. bis terque coruscumaddidit augurio fulmen pater, et uaga lateper subitum moto strepuere tonitrua mundo.tum uero capere arma iubent genibusque salutantsummissi augurium: hac iret qua ducere diuosperspicuum et patrio monstraret semina signo.Certatim comites rerum bellique ministrosadglomerant sese atque acris sociare laboresexposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis.tum noua caeruleum descendit classis in aequor.it comes Ausonia atque in terras transit Hiberas:ut, cum saeua fretis immisit proelia, CorusIsthmon curuata sublime superiacit undaet spumante ruens per saxa gementia fluctuIonium Aegaeo miscet mare. celsus in armaemicat ac prima stans Scipio puppe profatur:‘Diue tridentipotens, cuius maria ire per altaordimur, si iusta paro, decurrere classi