nauali similis malo praefixa gerebatuncae tela manus: ea celso ex aggere muribellantis curui rapiebat in aera ferriunguibus et mediam reuocata ferebat in urbem.nec solos uis illa uiros, quin saepe triremembelligerae rapuere trabes, cum desuper actumincuterent puppi chalybem morsusque tenacis.qui, simul adfixo uicina in robora ferrosustulerant sublime ratem, miserabile uisu,per subitum rursus laxatis arte catenistanta praecipitem reddebant mole profundout totam haurirent undae cum milite puppem.his super insidiis angusta foramina murusarte cauata dabat, per quae clam fundere telatutum erat, opposito mittentibus aggere ualli.nec sine fraude labos, arta ne rursus eodemspicula ab hoste uia uicibus contorta redirent.calliditas Graia atque astus pollentior armisMarcellum tantasque minas terraque mariquearcebat, stabatque ingens ad moenia bellum.Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis,ingenio facile ante alios telluris alumnos,nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent.ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortufuscatis tristis radiis, ille, haereat annependeat instabilis tellus, cur foedere certohunc adfusa globum Tethys circumliget undisnouerat atque una pelagi lunaeque labores,et pater Oceanus qua lege effunderet aestus.non illum mundi numerasse capacis harenasuana fides. puppis etiam constructaque saxafeminea traxisse ferunt contra ardua dextra.Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat,adnabat centum late Sidonia uelisclassis subsidio et scindebat caerula rostris.erigitur subitas in spes Arethusia prolesadiungitque suas portu progressa carinas.nec contra Ausonius tonsis aptare lacertosaddubitat mersisque celer fodit aequora remis.uerberibus torsere fretum: salis icta frequenti