at miser audita uictoris uoce trementemcunctantemque animam Stygia ceu sede reducens,cassidis a mento male fidae uincula rumpitiungebatque preces atque addere uerba parabat.sed subito aspectu et noto conterritus oreTyrrhenus ferrumque manu reuocauit et ultrotalia cum gemitu lacrimis effudit obortis:‘Ne, quaeso, supplex lucem dubiusque precare:fas hostem seruare mihi. multo optimus illemilitiae, cui postremum est primumque, tueriinter bella fidem: tu letum euadere nobisdas prior et seruas nondum seruatus ab hoste.haud equidem dignum memet, quae tristia uidi,abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui,si tibi per medios ignis mediosque per ensisnon dederit mea dextra uiam.’ sic fatur et ultroattollit uitaque exaequat munera uitae.At, compos Sicula primum certaminis oracoepti, Marcellus uictricia signa quietoagmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit.inde Syracosias castris circumdedit arces.sed ferri languebat amor. sedare monendopectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.nec (renuant si forte sibi et si mitia mallecredant esse metum) laxis seruatur omissaobsidio claustris: quin contra intentior ipseinuigilat cautis, fronte imperterritus, armiset struit arcana necopina pericula cura.haud secus Eridani stagnis ripaue Caystriinnatat albus olor pronoque immobile corpusdat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas.Interea, dum incerta labat sententia clausis,exciti populi atque urbes socia arma ferebant:incumbens Messena freto minimumque reuulsadiscreta Italia atque Osco memorabilis ortu:tum Catane, nimium ardenti uicina Typhoeoet generasse pios quondam celeberrima fratres,et cui non licitum fatis, Camarina, moueri:tum, quae nectareis uocat ad certamen Hymetton,audax Hybla, fauis, palmaque arbusta Selinus