armiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcemuirgo, immane nefas, adamato prodidit auroTarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domanturdelicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,armenti quondam custos immanis Hiberi,et morsu petit et polluto euiscerat ungue.nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestaepolluit exuta sibi uirginitate sacerdos.sed satis haec uidisse, satis.’ Mox deinde: ‘Videntinunc animas tibi, quae potant obliuia, paucasin fine enumerasse paro et remeare tenebris.hic Marius: nec multa dies iam restat ituroaetheriam in lucem. ueniet tibi origine paruain longum imperium consul. nec Sulla morariiussa potest aut amne diu potare soporo:lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquamexistet, Sullae qui se uelit esse secundum.ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorumet gratum terris Magnus caput: ille deum gens,stelligerum attollens apicem, Troianus IuloCaesar auo. quantas moles, cum sede reclusahinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt!heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe,nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.’Tum iuuenis lacrimans: ‘Restare haec ordine durolamentor rebus Latiis. sed luce remotasi nulla est uenia et merito mors ipsa laborat,perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undisexuret ductor scelus, aut quae digna renatosales in aeternum laniabit morsibus artus?’Ne metue: exclamat uates ‘non uita sequeturinuiolata uirum: patria non ossa quiescent.namque ubi fractus opum magnae certamine pugnaepertulerit uinci turpemque orare salutem,rursus bella uolet Macetum instaurare sub armis.damnatusque doli desertis coniuge fidaet dulci nato linquet Carthaginis arces