Aiacisque gradum uenerandaque Nestoris oramiratur, geminos aspectat laetus Atridasiamque Ithacum corde aequantem Peleia facta.uicturam hinc cernit Ledaei Castoris umbram:alternam lucem peragebat in aethere Pollux.Sed subito uultus monstrata Lauinia traxit.nam uirgo admonuit tempus cognoscere manisfemineos, ne cunctantem lux alma uocaret.Felix haec inquit ‘Veneris nurus ordine longoTroiugenas iunxit sociata prole Latinis.uis et Martigenae thalamos spectare Quirini?Hersiliam cerne: hirsutos cum sperneret olimgens uicina procos, pastori rapta maritointrauitque casae culmique e stramine fultumpressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis.aspice Carmentis gressus. Euandria materhaec fuit et uestros tetigit praesaga labores.uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castaeaugurio ualuit mentis uenturaque dixitregna uiro et dextros agnouit in alite diuos.ecce pudicitiae Latium decus, inclita letifert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat,tristia defensi ferro monumenta pudoris,et patriam laudat miserando in uulnere dextram.illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,nondum passa marem, qualis optabit haberequondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.’cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,tum uirgo: ‘Patrios fregit quae curribus artuset stetit adductis super ora trementia frenis,Tullia non ullos satis exhaustura laboresardenti Phlegethonte natat. fornacibus atrisfons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautesegerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.illa autem, quae tondetur praecordia rostroalitis (en quantum resonat plangentibus alis