agmina mole Charon, et sufficit improba puppis.’post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur:‘Hic ille est, tellure uagus qui uictor in omnicursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque,qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphatenastrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo.’incipit Aeneades: ‘Libyci certissima prolesHammonis, quando exuperat tua gloria cunctosindubitata duces similique cupidine rerumpectora nostra calent, quae te uia, fare, superbumad decus et summas laudum perduxerit arces.’ille sub haec: ‘Turpis lenti sollertia Martis.audendo bella expedias. pigra extulit artishaud umquam sese uirtus. tu magna gerendipraecipita tempus: mors atra impendet agenti.’haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,diues apud superos, sed mors aequarat egenis.Atque hic Elysio tendentem limite cernenseffigiem iuuenis, caste cui uitta ligabatpurpurea effusos per colla nitentia crines,Dic, ait ‘hic quinam, uirgo? nam luce refulgetpraecipua frons sacra uiro, multaeque secunturmirantes animae et laeto clamore frequentant.qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,dixissem facile esse deum!’ Non falleris: inquitdocta comes Triuiae ‘meruit deus esse uideri,et fuit in tanto non paruum pectore numen.carmine complexus terram, mare, sidera, maniset cantu Musas et Phoebum aequauit honore.atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terrisprodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.’Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,‘Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbemhic caneret uates, quanto maiora futurosfacta eadem intrarent hoc’ inquit ‘teste nepotes!felix Aeacide, cui tali contigit oregentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.’Sed, quae tanta adeo grassantum turba, requirens,heroum effigies maiorisque accipit umbras.inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magno