nunc meritum saeua Brutum immortale securinomen, nunc superos aequantem laude Camillum,nunc auro Curium non umquam cernit amicum.ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit.hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portaereiecit uisus orbus, tulit ille ruentemThybridis in ripas regem solusque reuulsopone ferox ponte exclusit redeuntia regna.‘Si tibi dulce uirum, primo qui foedera belloPhoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus illeaequoreis uictor cum classe Lutatius armis.si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissairarum seruat rabiem. si iungere cordi estconloquium, sine gustato det sanguine uocem.’atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,aut haec Sicania pepigisti captus in ora?bella tuus toto natus contra omnia pactaexercet Latio et perruptis molibus Alpiseluctatus adest: feruet gens Itala Martebarbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annumexcessisse puer, nostro cum bella Latinisconcepit iussu, licitum nec fallere diuosiuratos patri. quod si Laurentia uastatnunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,o pietas, o sancta fides, o uera propago!atque utinam amissum reparet decus!’ inde citatocelsus abit gressu, maiorque recessit imago.Exin designat uates, qui iura sub armisposcenti dederint populo primique petitasmiscuerint Italis Piraeo litore leges.laetatur spectatque uirum insatiabilis oraScipio et appellet cunctos, ni magna sacerdosadmoneat turbae innumerae: ‘Quot milia totocredis in orbe, puer, lustras dum singula uisu,descendisse Erebo? nullo non tempore abundansumbrarum huc agitur torrens, uectatque capaci