Hispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auriHasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.tunc hostis socio desertos milite multumditior ipse uiris spisso circumdedit orbe.non segnis nobis nec inultis, nate, peracta estilla suprema dies, et laude inclusimus aeuum.’Excipit inde suos frater coniungere casus:‘Excelsae turris post ultima rebus in artissubsidium optaram supremaque bella ciebam.fumantis taedas ac lata incendia passimet mille iniecere faces. nil nomine letide superis queror: haud paruo data membra sepulcronostra cremauerunt in morte haerentibus armis.sed me luctus habet, geminae ne clade ruinaecesserit adfusis oppressa Hispania Poenis.’Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:‘Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausisCarthago expendat poenas. sed continet acrisPyrenes populos qui uestro Marte probatusexcepit fessos et notis Marcius armissuccessit bello. fusos quoque fama ferebatuictores acie atque exacta piacula caedis.’His laeti rediere duces loca amoena piorum,prosequiturque oculis puer adueneratus euntis.iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbraPaulus et epoto fundebat sanguine uerba:‘Lux Italum, cuius spectaui Martia factamultum uno maiora uiro, descendere noctiatque habitanda semel subigit quis uisere regna?’cui contra talis effundit Scipio uoces:‘Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbemlamentata diu! quam paene ruentia tecumtraxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras.tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostisconstituit laudemque tuo quaesiuit honore.’dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus,ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegroabsumptus Cannis stabat Seruilius ore.Appellare uiros erat ardor et addere uerba,sed raptabat amor priscos cognoscere manis.