implebat quamquam languentia lumina somnus,uidi, crede, Iouem. nec me mutata fefellitforma dei, quod squalentem conuersus in anguemingenti traxit curuata uolumina gyro.sed mihi post partum non ultra ducere uitamconcessum. heu, quantum gemui, quod spiritus antehaec tibi quam noscenda darem discessit in auras!’his alacer colla amplexu materna petebat,umbraque ter frustra per inane petita fefellit.Succedunt simulacra uirum concordia, patrisunanimique simul patrui. ruit ipse per umbramoscula uana petens iuuenis fumoque uolucriet nebulis similes animas adprendere certat.‘Quis te, care pater, quo stabant Itala regnaexosus Latium deus abstulit? hei mihi! nam curulla fuere adeo quibus a te saeuus abessemmomenta? opposito mutassem pectore mortem.quantos funeribus uestris gens Itala passimdat gemitus! tumulus uobis censente senatuMauortis geminus surgit per gramina campo.’nec passi plura, in medio sermone loquentissic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago:‘Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitaedurat apud superos nec edunt obliuia laudem.uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatigetmilitia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna periclacontingunt tibi. per nostri, fortissime, letiobtestor causas, Martis moderare furori.sat tibi sint documenta domus. octaua terebatarentem culmis messem crepitantibus aestas,ex quo cuncta mihi calcata meoque subibatgermano deuicta iugum Tartessia tellus.nos miserae muros et tecta renata Sagunto,nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste,nobis indomitus conuertit terque quaterquegermanus terga Hannibalis. pro barbara numquamimpolluta fides! peterem cum uictor adesumcladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortes