has inter formas coniunx Iunonis Auernaesuggestu residens cognoscit crimina regum.stant uincti, seroque piget sub iudice culpae:circum errant Furiae Poenarumque omnis imago.quam uellent numquam sceptris fulsisse superbis!insultant duro imperio non digna nec aequaad superos passi manes, quaeque ante profarinon licitum uiuis, tandem permissa queruntur.tunc alius saeuis religatur rupe catenis,ast alius subigit saxum contra ardua montis,uipereo domat hunc aeterna Megaera flagello.talia letiferis restant patienda tyrannis.sed te maternos tempus cognoscere uultus,cuius prima uenit non tardis passibus umbra.’Astabat fecunda Iouis Pomponia furto.namque ubi cognouit Latio surgentia bellaPoenorum Venus, insidias anteire laboransIunonis fusa sensim per pectora patremimplicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibyllaet dedit alternos ambobus noscere uultus,sic iuuenis prior: ‘O magni mihi numinis instar,cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,optassem Stygias uel leto intrare tenebras!quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,eripuit sine honore dies et funere carpsit?’excipit his mater: ‘Nullos, o nate, laboresmors habuit nostra: aetherio dum pondere partumexsoluor, miti dextra Cyllenia prolesimperio Iouis Elysias deduxit in orasattribuitque paris sedes, ubi magna moraturAlcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescasulla nec in caelum dubites te attollere factis,quando aperire datur nobis, nunc denique disce.sola die caperem medio cum forte petitosad requiem somnos, subitus mihi membra ligauitamplexus, non ille meo ueniente maritoadsuetus facilisque mihi. tum luce corusca,