Odrysiae telluris equos): ‘contende tuerieductumque tene uagina interritus ensem.quaecumque ante animae tendent potare cruoremdissice, dum castae procedat imago Sibyllae.interea cerne, ut gressus inhumata citatosfert umbra et properat tecum coniungere dicta,cui datur ante atros absumpti corporis ignessanguine non tacto solitas effundere uoces.’aspicit et subito turbatus Scipio uisuQuinam te, qui casus, ait ‘dux maxime, fessaeeripuit patriae, cum talis horrida poscantbella uiros? nec enim dextra concesserit ulliAppius aut astu. decimum lux rettulit ortum,ut te, cum Capua remearem, uulnera uidimulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequiressaucius ad muros et Martis honore careres.’Contra quae ductor: ‘Fesso mihi proxima tandemlux gratos Phaethontis equos auertit et atrisaeternum demisit aquis. sed lenta meorumdum uanos ritus cura et sollemnia uulgiexequitur, cessat flammis imponere corpus,ut portet tumulis per longum membra paternis.quod te per nostri Martis precor aemula facta,arce quae putris artus medicamina seruantdaque uago portas quamprimum Acherontis adire.’Tunc iuuenis: ‘Gens o ueteris pulcherrima Clausi,haud ulla ante tuam, quamquam non parua fatigent,curarum prior extiterit. namque ista per omnisdiscrimen seruat populos uariatque iacentumexequias tumuli et cinerum sententia discors.tellure, ut perhibent, (is mos anticus) Hiberaexanima obscenus consumit corpora uultur.regia cum lucem posuerunt membra, probatum estHyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellusclaudit odorato post funus stantia saxocorpora et a mensis exanguem haud separat umbram.exhausto instituit Pontus uacuare cerebroora uirum et longum medicata reponit in aeuum.quid qui reclusa nudos Garamantes harenainfodiunt? quid qui saeuo sepelire profundo