obtestor, dignos iam uosmet reddite uestraquam trahitis fama et reuocate in pectora Cannas.’Sic ductor fessas luxu attritasque secundiserigere et uerbis temptabat sistere mentes.atque hic perlustrans aditus fulgentia cernitarcis templa iugo, quorum tum Virrius, altaeimmitis ductor Capuae, primordia pandit.Non est hoc inquit ‘nostri, quod suspicis, aeui:maiores fecere manus. cum regna timeretDictaei regis (sic fama est) linquere terrasDaedalus inuenit nec toto signa sequentiorbe dare, aetherias aliena tollere in aurasausus se penna atque homini monstrare uolatus.suspensum hic librans media inter nubila corpusenauit superosque nouus conterruit ales.natum etiam docuit falsae sub imagine plumaeattemptare uias uolucrum, lapsumque solutispennarum remis et non felicibus alisturbida plaudentem uidit freta. dumque doloriindulget subito motis ad pectora palmis,nescius heu planctu duxit moderante uolatus.hic pro nubiuago gratus pia templa meatuinstituit Phoebi atque audacis exuit alas.’Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertisatque actos sine Marte dies ac stare pudebat.ingemit aduersis respectansque inrita tectaurbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea molesofficit audenti defensantumque labores.dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarumrumpere nitentis lentus labor, ipse propinquastagnorum terraeque simul miracula lustrat.Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentesunde ferant nomen Baiae, comitemque dedisseDulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.ast hic Lucrino mansisse uocabula quondamCocyti memorat medioque in gurgite pontiHerculeum commendat iter, qua discidit aequorAmphitryoniades armenti uictor Hiberi.ille, olim populis dictum Styga, nomine uerso