inclusas igitur, quibus haud enare dabaturarce superposita, claustris maris extulit astuperque auersa tulit portatas arua carinas.lubrica roboreis aderant substramina plaustris,atque recens caesi tergo prolapsa iuuenciaequoream rota ducebat per gramina puppim.et iam per collis dumosque ad litus adactainnabat pelago ueniens sine remige classis.Nuntius interea uectis non more carinisterrentem freta curarum feruoribus implet,dum procul Oebalios amet expugnare nepoteset primus rostris sulcet naualibus arua,adsessos Capuae muros: claustra ipsa reuelliportarum, ac totum miseris incurrere bellum.linquit coepta ferox, pennasque addente pudoreatque ira simul immani per proxima motueuolat et minitans auida ad certamina fertur.haud secus, amisso tigris si concita fetuemicet, attonitae paucis lustratur in horisCaucasus et saltu tramittitur alite Ganges,donec fulmineo partus uestigia cursucolligat et rabiem prenso consumat in hoste.Obuius huic sparso Centenius agmine raptimfunditur audendi prauus facilisque periclis,sed paruum decus Hannibali. nam uitis honoreperfunctus Latiae subito stimularat agrestissemermemque manum sternendam obiecerat hosti.bis septem demissa neci (nec substitit agmen)milia, bis septem, quae non sollertior ense,sed genus insignis, iustis ducebat in armisFuluius: ast aeque per corpora fusa iacentumraptum iter est, uictorque moram non passus eundi.exequiae tantum famam nomenque uolentemmitificae mentis tenuerunt funere laeto.namque per insidias, infandum, et ab hospite caesus,conloquium et promissa petit dum perfida gentisLucanae, Gracchus caeco circumdatus astuocciderat, laudemque Libys rapiebat humandi.Sed nunc, ut scitum celerare ad moenia Poenum,haud stabat res ulla loco: iam consul uterque