stabat Cannarum Graia ad munimina uictornequiquam et cautae mentis consulta probabateuentu, qui post Dauni stagnantia regnasanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.‘En, qui nos segnes et nescire addere cursumfactis iactastis, quod uobis scandere nupernon acie ex ipsa concessum moenia Romae,intrate atque epulas promissas sede Tonantishis, quae Graia manus defendit, reddite tectis.’talia iactabat famaeque pudore futurae,inritus incepti prima si absisteret urbe,audebat cuncta atque acuebat fraudibus enses.sed subitae muris flammae totoque fluebantaggeris anfractu tela improuisa per auras.haud secus, occuluit saxi quo uertice fetusales fulua Iouis, tacito si ad culmina nisueuasit serpens terretque propincus hiatu,illa hostem rostro atque adsuetis fulmina ferreunguibus incessens nidi circumuolat orbem.Tandem ad uicinos Cumarum uertere portusdefessus subiit uarioque lacessere motufortunam et famae turbando obstare sinistrae.sed custos urbi Gracchus tutela uel ipsiscertior arcebat muris iterumque sedereportis atque aditus iterum sperare uetabat.lustrat inops animi rimaturque omnia circumalite uectus equo rursusque hortatibus infitlaudum agitare suos: Pro di, quis terminus inquit‘ante urbes standi Graias, oblite tuorumfactorum miles? quis erit modus? Alpibus astatnimirum maior moles, et scandere caelumpulsantis iubeo scopulos. quamquam altera detursi similis tellus, aliaeque repente sub astraexsurgant rupes, non ibis et arduus armame ducente feres? tene heu Cumanus hiantemagger adhuc murusque tenet Gracchusue, mouerinon ausus portis? paruo in discrimine cernoan uobis gentes quaecumque labore parastiscasu gesta putent? per uos Tyrrhena fauentumstagna deum, per ego et Trebiam cineresque Sagunti