ore adportabat, tanto per limina templiturbine praecipitem reuoluti corporis actum,ut saeuo adflictus saxo spectante piarettristia dicta Ioue et lueret uerba impia leto?en ego progenies eius, qui sede Tonantisexpulit orantem et nuda Capitolia consuldefendit dextra.’ rabidum hinc palmasque uirorumintentantem oculis proauitaque facta parantemut uidit maiore adeo crudescere motu,excipit his frendens Fabius: ‘Pro cuncta pudendi!sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratisinque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,prima atque ante alios sors, concedente senatu,te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis?i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fascesdet Carthago suos.’ medio feruore loquentisimpatiens ultra gemitu cohibere furoremfulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:‘Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem,o confuse nimis Gradiui turbine Varro,ut perferre queas furibunda insomnia consul?nonne exturbatos iam dudum limine templipraecipites agis ad portas, et discere cogissemiuiros, quod sit nostro de more creaticonsulis imperium? non umquam sobria pubeset peritura breui, moneo, ocius urbe facesse.muros ante tuos, ut par est, debita ductorarmatus responsa dabit.’ consurgere cunctihinc pariter magnoque uiros clamore premebant.necnon et foribus propere Campana iuuentusextulit ipsa gradum, tantaeque dolore repulsaeconcitus Hannibalem uoluebat Virrius ore.Fuluius (huic nam spondebant praesagia mentisuenturum decus, et Capuae pereuntis imagoiam tum erat ante oculos) Non si Carthaginis inquit‘ductorem uestris deuinctum colla catenisRomam uictor agis, posthac intrare Quirinisacratas dabitur sedes. tende ocius, oro,quo mens aegra uocat.’ referunt haec inde citati