et ciuis aequare potens reuocetur in arcistandem Sidonias, et fama fugetur ab urbeperfidiae, Phoenissa, tua. si tanta libidoarmorum tenet atque enses non reddere perstatposcenti patriae, nil suppeditare furorihortor et haec fratri Magonem dicta referre.’Plura adnectentem (neque enim satiauerat irasdicendo) clamor turbat diuersa uolentum:‘Si Libyae decus, haud ulli superabilis armis,Hannibal est irae tibi, destituemus ad ipsasuictorem metas nec opum adiumenta feremus,inuidia unius sceptra ut iam parta retardet?’inde alacres tribuunt quae belli posceret ususabsentique suum iactant sub teste fauorem.mox eadem terris placitum traducere Hiberis,dum malus obtrectat facta immortalia liuornec sinit adiutas ductoris crescere laudes.