Assyrio maribus uestis medioque dierumregales epulae atque ortu conuiuia solisdeprensa et nulla macula non inlita uita.tum populo saeui patres, plebesque senatusinuidia laeta, et conlidens dissona cordaseditio. sed enim interea temeraria pubisdelicta augebat pollutior ipsa senectus.nec, quos uile genus despectaque lucis origofoedabat, sperare sibi et deposcere primideerant imperia ac patriae pereuntis habenas.quin etiam exhilarare uiris conuiuia caedemos olim et miscere epulis spectacula diracertantum ferro, saepe et super ipsa cadentumpocula, respersis non parco sanguine mensis.Has astu adgressus quo uerteret acrius aegrasad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturamcertus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—hortatur summi partem deposcere iurisatque alternatos sociato consule fasceset, si partita renuant sedisse curuliaequatumque decus geminasque uidere secures,ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.ergo electa manus gressu fert dicta citato.antistat cunctis praecellens Virrius ore,sed genus obscurum nullique furore secundus.qui postquam coetu patrum ingentique senatuimpia dementis uulgi ac uix tota profuditconsulta et tumidis incendit uocibus aures,concordi fremitu renuentum effunditur aspertoto e concilio clamor, tum quisque fatigatincrepitans, uocumque tremit certamine templum.Hic Torquatus, auum fronte aequauisse seueranobilis, ‘Heu Capua portantes talia dictaRomuleis durastis’ ait ‘succedere muris,ad quos non ausi Carthago atque Hannibal armapost Cannas adferre suas? numquamne per aurisit uestras, in Tarpeia cum sede Latiniorarent paria, haud uerbis, haud uoce, sed acripropulsum dextra, qui tum mandata superbo