damnatumque caput temerati foederis arisiungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?magnum atque in magnis positum populisque uirisquehaud uersam ostentare fidem! nunc tempus inireproelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere,dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:is locus officio, cum cessant prospera, cumquedura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouerehaud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.noui dis animas similes et pectora magnisnumquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannaset Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.hi sunt qui uestris infixum moenibus hostemdeiecere manu et Capuam eripuere superbisSamnitum iussis. hi sunt qui iura dedereterrore expulso Sidicinaque bella remorunt.quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguisDardanius, cui sacra pater, cui nomina liquitab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,ille ego semihomines inter Nasamonas et intersaeuum atque aequantem ritus Garamanta ferarumMarmarico ponam tentoria mixtus alumno,ductoremque feram, cui nunc pro foedere proqueiustitia est ensis solaeque e sanguine laudes?non ita, non Decio permixtum fasque nefasque,haec ut uelle queat. nullo nos inuida tantoarmauit Natura bono, quam ianua mortisquod patet et uita non aequa exire potestas.’Haec uana auersas Decius iactauit ad auris.ast delecta manus iungebat foedera Poeno.iamque aderat praemissa duci turbante tumultuAutololes numerosa cohors. ipse agmine magnofestinata citus per campos signa mouebat.et Decius: ‘Nunc hora, uiri, nunc tempus. adeste,dum Capua dignum, dum me duce dextera uindexmolitur facinus: procumbat barbara pubes.pro se quisque alacres rapite hoc decus. hostis adiresi parat, obstructas praebete cadauere portaset ferro purgate nefas. hic denique soluseluerit sanguis maculatas crimine mentes.’