sat patriae sumus, e numero si ad proelia nostronil minuit pauor. in patulis illa horrida campissit metuenda lues, muros haud fregerit umquamexultare leuis nudato corpore Maurus.’Dum Fabius lapsas acuit formidine mentes,Varronem aduentare uagus per moenia rumorspargit et occulto perfundit pectora motu:haud secus ac, fractae rector si forte carinaelitoribus solus uacuis ex aequore sospesadnatet, incerti trepidant, tendantne negentneiactato dextras, ipsamque odere salutemunius amissa superantis puppe magistri.quam restare uiro labem, qui accedere portisaudeat ac dirum ueniat pauitantibus omen!Hos mulcens questus Fabius deforme docebatcladibus irasci uulgumque arcebat ab ira.aduersis etenim ferri non esse uirorumqui Martem inscribant genti, non posse dolorescondere et ex poena solacia poscere luctus.si uero exprobrare sinant, sibi tristius illuminluxisse diem, quo castris uiderit ireVarronem, quam quo uideat remeare sine armis.his dictis sedere minae, et conuersa repentepectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poenoconsulibus reputant caesis erepta duobus.ergo omne effundit longo iam se agmine uulgusgratantum, magnaque actum se credere mentetestantur, quod fisus auis sceptrisque superbisLaomedontiadum non desperauerit urbi.Nec minus infelix culpae grandique pudoreturbatus, consul titubantem ad moenia gressumportabat lacrimans: deiectum attollere uultumac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.quod uero reduci tum se populusque patresqueofferrent, non gratari, sed poscere natosquisque suos fratresque simul miseraeque parentesire uidebantur laceranda ad consulis ora.sic igitur muto lictore inuectus in urbemdamnatum superis aspernabatur honorem.At patres Fabiusque, procul maerore remoto,