et sceptris olim celebratum nomen Etruscis.per medios agitur, proiecto lucis amoreHannibalem lustrans, Paulus. sors una uideturaspera, si occumbat ductore superstite Poeno.Quam metuens molem (neque enim certamine sumptotempestas tanta et rabies impune fuisset)in faciem pauidi Iuno conuersa MetelliQuid uanos, inquit ‘Latio spes unica consul,incassumque moues fato renuente furores?si superest Paulus, restant Aeneia regna;sin secus, Ausoniam tecum trahis. ire tumentemtu contra iuuenem et caput hoc abscidere rebusturbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi(tam laetus bello est) ausit certare Tonanti.et iam conuersis (uidi nam flectere) habeniseuasit Varro ac sese ad meliora reseruat.sit spatium fatis, et, dum datur, eripe letohanc nostris maiorem animam: mox bella capesses.’Ad quae suspirans ductor: ‘Mortemne sub armiscur poscam, causa ista parum est, quod talia nostraepertulerunt aures suadentem monstra Metellum?i, demens, i, carpe fugam. non hostica telaexcipias tergo, superos precor. integer, oro,intactusque abeas atque intres moenia Romaecum Varrone simul. talin', pauidissime, dignumme uita pulchraque indignum morte putasti?quippe sinit Poenus, qui nunc contraria bellaipsi ferre Ioui ualeat. pro degener altaeuirtutis patrum! quando certamen inire,cuiue uirum mallem memet componere, quam quiet uictus dabit et uictor per saecula nomen?’Talibus increpitat mediosque aufertur in hostisac retro cursum tendentem ad crebra suorumagmina et in densis furantem membra maniplisper conferta uirum et stipata umbonibus armaconsequitur melior planta atque obtruncat Acherram,ut canis occultos agitat cum Belgicus aproserroresque ferae sollers per deuia mersanare legit tacitoque premens uestigia rostrolustrat inaccessos uenantum indagine saltus