Vrbe fuit media sacrum genetricis Elissaemanibus et patria Tyriis formidine cultum,quod taxi circum et piceae squalentibus umbrisabdiderant caelique arcebant lumine, templum.hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olimexuerat regina loco. stant marmore maestoeffigies, Belusque parens omnisque nepotuma Belo series, stat gloria gentis Agenoret qui longa dedit terris cognomina Phoenix.ipsa sedet tandem aeternum coniuncta Sychaeo.ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centumstant arae caelique deis Ereboque potenti.hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuaeatque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos.immugit tellus rumpitque horrenda per umbrassibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.tum magico uolitant cantu per inania manesexciti, uultusque in marmore sudat Elissae.Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur,ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.non ille euhantis Massylae palluit iras,non diros templi ritus aspersaque tabolimina et audito surgentis carmine flammas.Olli permulcens genitor caput oscula libatattollitque animos hortando et talibus implet:‘Gens recidiua Phrygum Cadmeae stirpis alumnosfoederibus non aequa premit. si fata negarintdedecus id patriae nostra depellere dextra,haec tua sit laus, nate, uelis. age, concipe bellalatura exitium Laurentibus: horreat ortusiam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusentte surgente, puer, Latiae producere matres.’his acuit stimulis subicitque haud mollia dictu:‘Romanos terra atque undis, ubi competet aetas,ferro ignique sequar Rhoeteaque fata reuoluam.non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.hanc mentem iuro nostri per numina Martis,per manes, regina, tuos.’ tum nigra triformihostia mactatur diuae, raptimque recludit