nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instataut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittascontendit neruo atque insultat fraude pharetrae,Dacus ut armiferis Geticae telluris in orisspicula quae patrio gaudens acuisse uenenofundit apud ripas inopina binominis Histri.Cura subit, collem turrita cingere frontecastelloque urbem circumuallare frequenti.heu priscis numen populis, at nomine soloin terris iam nota Fides! stat dura iuuentusereptamque fugam et claudi uidet aggere muros,sed dignam Ausonia mortem putat esse Saguntoseruata cecidisse fide. iamque acrius omnisintendunt uires: adductis stridula neruisPhocais effundit uastos balista molaris;atque eadem ingentis mutato pondere teliferratam excutiens ornum media agmina rumpit.alternus resonat clangor. certamine tantoconseruere acies, ueluti circumdata ualloRoma foret, clamantque super: ‘Tot milia, gentesinter tela satae, iam capto stamus in hoste?nonne pudet coepti, pudet ominis? en bona uirtusprimitiaeque ducis! taline implere paramusItaliam fama, talis praemittere pugnas?’Accensae exultant mentes, haustusque medullisHannibal exagitat, stimulantque sequentia bella.inuadunt manibus uallum caesasque relincuntdeiecti muris dextras. subit arduus aggerimponitque globos pugnantum desuper urbi.armauit clausos ac portis arcuit hostemlibrari multa consueta phalarica dextra,horrendum uisu robur celsisque niuosaePyrenes trabs lecta iugis, cui plurima cuspis,uix muris toleranda lues, sed cetera pinguiuncta pice atque atro circumlita sulphure fumant.fulminis haec ritu summis e moenibus arcisincita, sulcatum tremula secat aera flamma,qualis sanguineo praestringit lumina crinead terram caelo decurrens ignea lampas.haec ictu rapido pugnantum saepe per auras,