Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe estParvaque in urbe domus, rumpitur invidia.Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis,Quod conviva frequens, rumpitur invidia.Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.Vindemiarum non ubique proventusCessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.Centum Coranus amphoras aquae fecit.Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,Charta salutatrix si modo vera refert:Marcus Palladiae non infitianda TolosaeGloria, quem genuit Pacis alumna Quies.Tu qui longa potes dispendia ferre viarum,I, liber, absentis pignus amicitiae.Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;Grande tui pretium muneris auctor erit:Multum, crede mihi, refert, a fonte bibaturQuae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.Denaris tribus invitas et mane togatumObservare iubes atria, Basse, tua,Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam,Ad viduas tecum plus minus ire decem.Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:Denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.Appia, quam simili venerandus in Hercule CaesarConsecrat, Ausoniae maxima fama viae,Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,Disce: Libyn domuit, aurea poma tulit,Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,Addidit Arcadio terga leonis apro,Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astrisAbstulit, a Stygia cum cane venit aqua,Fecundam vetuit reparari mortibus hydram,Hesperias Tusco lavit in amne boves.Haec minor Alcides: maior quae gesserit, audi,Sextus ab Albana quem colit arce lapis.Adseruit possessa malis Palatia regnis,Prima suo gessit pro Iove bella puer;Solus Iuleas cum iam retineret habenas,