Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,Condyle, qui servum te gemis esse diu.Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.Gaius a prima tremebundus luce salutatTot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illincCinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.Tortorem metuis? podagra cheragraque secaturGaius et mallet verbera mille pati.Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?Quadrantem duplica de seniore cado.Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorumSex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sitQui posuit sacrae nobile gentis opus.Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illudNomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.Santonica medicata dedit mihi pocula virga:Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,donanti qui dederas.Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?Accipiat, sed si potat in elleboro.Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,Uxorem postquam duxit Athenagoras.Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:Non ego, sed vester peccat Athenagoras.Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,Quod me Roma legit, rumpitur invidia.Rumpitur invidia, quod turba semper in omniMonstramur digito, rumpitur invidia.Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterqueIus mihi natorum, rumpitur invidia.