Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.Numina cum videas duris obnoxia fatis,Invidia possis exonerare deos.'Septem post calices OpimianiDenso cum iaceam triente blaesus,Affers nescio quas mihi tabellasEt dicis 'Modo liberum esse iussiNastam—servolus est mihi paternus—:Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:Nunc signat meus anulus lagonam.Cum me captares, mittebas munera nobis:Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,De cavea fugiat ne male pastus aper.Lege nimis dura convivam scribere versusCogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'Sic in gramine florido reclinis,Qua gemmantibus hinc et inde rivisCurva calculus excitatur unda,Exclusis procul omnibus molestis,Pertundas glaciem triente nigro,Frontem sutilibus ruber coronis;Sic uni tibi sit puer cinaedusEt castissima pruriat puella:Infamem nimio calore CypronObserves, moneo precorque, Flacce,Messes area cum teret crepantisEt fervens iuba saeviet leonis.At tu, diva Paphi, remitte, nostrisInlaesum iuvenem remitte votis:Sic Martis tibi serviant KalendaeEt cum ture meroque victimaqueLibetur tibi candidas ad arasSecta plurima quadra de placenta.Ad cenam si me diversa vocaret in astraHinc invitator Caesaris, inde Iovis,Astra licet propius, Palatia longius essent,Responsa ad superos haec referenda darem:'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'