Annua, si memini, milia sena dabas.Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:Annua legavit milia sena tibi.Cenes, Canthare, cum foris libenter,Clamas et maledicis et minaris.Deponas animos truces, monemus:Liber non potes et gulosus esse.Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.Nomen cum violis rosisque natum,Quo pars optima nominatur anni,Hyblam quod sapit Atticosque flores,Quod nidos olet alitis superbae;Nomen nectare dulcius beato,Quo mallet Cybeles puer vocariEt qui pocula temperat Tonanti,Quod si Parrhasia sones in aula,Respondent Veneres Cupidinesque;Nomen nobile, molle, delicatumVersu dicere non rudi volebam:Sed tu syllaba contumax rebellas.Dicunt Eiarinon tamen poetae,Sed Graeci, quibus est nihil negatumEt quos decet sonare:Nobis non licet esse tam disertis,Qui Musas colimus severiores.Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,Cum breve Cecropiae ver populantur apes;Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,Gemma quod Heliadum pollice trita notet;Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;Quod decet in sola Caesaris esse domo.Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,Horrida si brumae sidera, Chimerinos;Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:Tempora cui nomen verna dedere, quis est?Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,Esse putas fidae pectus amicitiae?