Tam pacata quies, tantus in ore pudor.Nemo suos—haec est aulae natura potentis—,Sed domini mores Caesarianus habet.Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:Uxorem pascit Gellius et futuit.Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,Sed quidam exactos esse poeta negat.Non nimium curo: nam cenae fercula nostraeMalim convivis quam placuisse cocis.Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,Hausisti patrias luxuriosus opes,Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,Quae vincit veterum munera clara ducum,Multum oculi, sed plus aures debere fatenturSe tibi, quod spectant qui recitare solent.Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furoresStaret pro domino Caesare sancta fides,Haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,Ille tuae cultor notus amicitiae.Me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris,Nescia nec nostri nominis Arctos erat:O quotiens veterem non infitiatus amicumDixisti 'Meus est iste poeta, meus!'Omne tibi nostrum quod bis trieteride iunctaAnte dabat lector, nunc dabit auctor opus.Languidior noster si quando est Paulus, Atili,Non se, convivas abstinet ille suos.Tu languore quidem subito fictoque laboras,Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.Festinata sui gemeret quod fata SeveriSilius, Ausonio non semel ore potens,Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'Respexitque suam quae stabat proxima fratriCalliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem: