Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,Si dare sutori calceus ista potest.Effigiem tantum pueri pictura CamoniServat, et infantis parva figura manet.Florentes nulla signavit imagine voltus,Dum timet ora pius muta videre pater.Non silice duro structilive caemento,Nec latere cocto, quo Samiramis longamBabylona cinxit, Tucca balneum fecit:Sed strage nemorum pineaque conpage,Ut navigare Tucca balneo possit.Idem beatas lautus extruit thermasDe marmore omni, quod Carystos invenit,Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,Et quod virenti fonte lavit Eurotas.Sed ligna desunt: subice balneum thermis.Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,Haec pueri facies primaque forma fuit.Creverat hic vultus bis denis fortior annis,Gaudebatque suas pingere barba genas,Et libata semel summos modo purpura cultrosSparserat: invidit de tribus una sororEt festinatis incidit stamina pensis,Absentemque patri rettulit urna rogum.Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,Haec erit in chartis maior imago meis.Quod optimum sit disputat conviviumFacunda Prisci pagina,Et multa dulci, multa sublimi refert,Sed cuncta docto pectore.Quod optimum sit quaeritis convivium?In quo choraules non erit.Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,Picentine: sequi vult, puto, Galla viros.Oderat ante ducum famulos turbamque prioremEt Palatinum Roma supercilium:At nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est,Ut sit cuique suae cura secunda domus.Tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri,