Quidquid et a nivea grandius aure sonat.Sardonychas vero mensa quaesivit in omniEt pretium magnis fecit iaspidibus.Undecima lassus cum iam discederet hora,Asse duos calices emit et ipse tulit.Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis,Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo,Seu Praenestino te vilica legit in horto,Seu modo Campani gloria ruris eras:Pulchrior ut nostro videare corona Sabino,De Nomentano te putet esse meo.In Tartesiacis domus est notissima terris,Qua dives placidum Corduba Baetin amat,Vellera nativo pallent ubi flava metalloEt linit Hesperium brattea viva pecus.Aedibus in mediis totos amplexa penatesStat platanus densis Caesariana comis,Hospitis invicti posuit quam dextera felix,Coepit et ex illa crescere virga manu.Auctorem dominumque nemus sentire videtur:Sic viret et ramis sidera celsa petit.Saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni,Terruit et tacitam fistula sera domum;Dumque fugit solos nocturnum Pana per agros,Saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas.Atque oluere lares comissatore Lyaeo,Crevit et effuso laetior umbra mero;Hesternisque rubens deiecta est herba coronis,Atque suas potuit dicere nemo rosas.O dilecta deis, o magni Caesaris arbor,Ne metuas ferrum sacrilegosque focos.Perpetuos sperare licet tibi frondis honores:Non Pompeianae te posuere manus.Tinctis murice vestibus quod omniEt nocte utitur et die Philaenis,Non est ambitiosa nec superba:Delectatur odore, non colore.Ad cenam invitant omnes te, Phoebe, cinaedi.Mentula quem pascit, non, puto, purus homo est.Herculis in magni voltus descendere Caesar