In molli rigidam clune libenter habes.Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartaePer tua iurares sacra caputque tuum,Credidimus,—quis enim damnet sua vota libenter?—Et spem muneribus fovimus usque datis.Inter quae rari Laurentem ponderis aprumMisimus: Aetola de Calydone putes.At tu continuo populumque patresque vocasti,Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:Ipse ego,—quis credat?—conviva nec ultimus haesi,Sed nec costa data est caudave missa mihi.De quadrante tuo quid sperem, Garrice? NullaDe nostro nobis uncia venit apro.Haec est illa meis multum cantata libellis,Quam meus edidicit lector amatque togam.Partheniana fuit quondam, memorabile vatisMunus: in hac ibam conspiciendus eques,Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,Dumque erat auctoris nomine digna sui:Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,Quam possis niveam dicere iure tuo.Quid non longa dies, quid non consumitis anni?Haec toga iam non est Partheniana, mea est.Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,Carmina quod faciam, quae brevitate placent.Confiteor. Sed tu bis senis grandia librisQui scribis Priami proelia, magnus homo es?Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.Quod semper superos invito fratre rogasti,Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbrasOptabat, quamvis sit minor, ire prior.Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeniEsse tuo primum nunc sine fratre cupis;Et si iam nitidis alternus venit ab astris,Pro Polluce mones Castora ne redeat.Si credis mihi, Quinte, quod mereris,