Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?Hic qui dura sedens porrecto saxa leoneMitigat, exiguo magnus in aere deus,Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,Cuius laeva calet robore, dextra mero:Non est fama recens nec nostri gloria caeli;Nobile Lysippi munus opusque vides.Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,Qui cito perdomito victor in orbe iacet;Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.Offensus variae tumidis terroribus aulaePrivatos gaudet nunc habitare lares,Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,Sic voluit docti Vindicis esse deus.Alciden modo Vindicis rogabam,Esset cuius opus laborque felix.Risit, nam solet hoc, levique nutu'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?Inscripta est basis indicatque nomen.'lego, Phidiae putavi.Miles Hyperboreos modo, Marcelline, trionesEt Getici tuleras sidera pigra poli:Ecce Promethei rupes et fabula montisQuam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!Videris inmensis cum conclamata querellisSaxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,Humanum merito finxerat ille genus.'Gellius aedificat semper: modo limina ponit,Nunc foribus claves aptat emitque seras,Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit—Oranti nummos ut dicere possit amicoUnum illud verbum Gellius 'Aedifico.'Democritos, Zenonas inexplicitosque PlatonasQuidquid et hirsutis squalet imaginibus,Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.Praependet sane nec tibi barba minor:Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,