Et nocet artifici ventus et unda nihil.Ut peccare velis, cum feceris omnia, falliNon potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,Optasset Cybele qua peperisse Iovem;Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:Plus debet matri nulla puella suae.Laetatur gemina votorum sorte maritus,Contigit hunc illi quod bis amare diem.Tarpeias Diodorus ad coronasRomam cum peteret Pharo relicta,Vovit pro reditu viri Philaenis,Illam lingeret ut puella simplex,Quam castae quoque diligunt Sabinae.Dispersa rate tristibus procellisMersus fluctibus obrutusque pontoAd votum Diodorus enatavit.O tardus nimis et piger maritus!Hoc in litore si puella votumFecisset mea, protinus redissem.Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laevaUteris et Veneri servit amica manus,Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,Quantum vix animo concipis ipse tuo.Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:Omnia perdiderat, si masturbatus uterqueMandasset manibus gaudia foeda suis.Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'Campis dives Apollo sic Myrinis,Sic semper senibus fruare cycnis,Doctae sic tibi serviant sorores,Nec Delphis tua mentiatur ulli,Sic Palatia te colant amentque:Bis senos cito te rogante fascesDet Stellae bonus adnuatque Caesar.Felix tunc ego debitorque votiCasurum tibi rusticas ad arasDucam cornibus aureis iuvencum.