Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,Nec matutini cirrata caterva magistri,Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,Quae sciet hos illos vendere lena toros?Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,Ne tua non possint eruere ossa canes.Cappadocum saevis Antistius occidit orisRusticus. O tristi crimine terra nocens!Rettulit ossa sinu cari Nigrina maritiEt questa est longas non satis esse vias;Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,Visa sibi est rapto bis viduata viro.Cum comes Arctois haereret Caesaris armisVelius, hanc Marti pro duce vovit avem;Luna quater binos non tota peregerat orbes,Debita poscebat iam sibi vota deus:Ipse suas anser properavit laetus ad arasEt cecidit sanctis hostia parva focis.Octo vides patulo pendere nomismata rostroAlitis? haec extis condita nuper erant:Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,Victima, iam ferro non opus esse docet.Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.Poscentem nummos et grandia verba sonantemPossideat crassae mentula Burdigalae.Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,Maronis illic esse mentulam scito.Iuppiter Idaei risit mendacia busti,Dum videt Augusti Flavia templa poli,Atque inter mensas largo iam nectare fusus,Pocula cum Marti traderet ipse suo,Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,