Agrum pro puero Calliodorus habet.Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:Artemidorus amat, Calliodorus arat.Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,Propter quae vulgus crassaque turba rogat,Ut Setina meos consumat glaeba ligonesEt sonet innumera compede Tuscus ager;Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbesEt crepet in nostris aurea lamna toris,Nec labris nisi magna meis crystalla teranturEt faciant nigras nostra Falerna nives;Ut canusinatus nostro Syrus assere sudetEt mea sit culto sella cliente frequens;Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,Quem permutatum nec Ganymede velis;Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernasEt Massyla meum virga gubernet equum.Est nihil ex istis: superos et sidera testor.Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.O cui virgineo flavescere contigit auro,Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?Venit ad has ultro nostra corona comas.'Albanae livere potest pia quercus olivae,Cinxerit invictum quod prior illa caput.Quis Palatinos imitatus imagine vultusPhidiacum Latio marmore vicit ebur?Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;Effigiem domini, quam colis, illa dedit.Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,Lumine nos, Afer, turbidiore notas.Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?Aspicimus solem, sidera, templa, deos.Avertam vultus, tamquam mihi pocula GorgonPorrigat atque oculos oraque nostra petat?Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;Ludere Mercurio cum Ganymede licet.Si non vis teneros spectet conviva ministros,