Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.Tam bene si cenem, noster amicus erit.Inscripsit tumulis septem scelerata virorum'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?Consilium formae, speculum, dulcisque capillosPergameo posuit dona sacrata deoIlle puer tota domino gratissimus aula,Nomine qui signat tempora verna suo.Felix, quae tali censetur munere tellus!Nec Ganymedeas mallet habere comas.Latonae venerande nepos, qui mitibus herbisParcarum exoras pensa brevesque colos,Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillosIlle tuus Latia misit ab urbe puer;Addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,Quo felix facies iudice tuta fuit.Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior illeIn longa fuerit quam breviore coma.Est mihi—sitque precor longum te praeside, Caesar—Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,Curva laboratas antlia tollit aquas:Sicca domus queritur nullo se rore foveri,Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.Laudas balnea versibus trecentisCenantis bene Pontici, Sabelle.Vis cenare, Sabelle, non lavari.Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,Infantis domini conscia terra fuit,Felix o, quantis sonuit vagitibus et quasVidit reptantis sustinuitque manus:Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbiQuod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.Curetes texere Iovem crepitantibus armis,Semiviri poterant qualia ferre Phryges:At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar,Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;