Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locummateria successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvisautem epigrammata a severissimis quoque et summaefortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborumlicentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri etmaior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-gata sit, meminerit non nisi religiosa purificationelustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limineprofiteri brevissimo placuit epigrammate.Laurigeros domini, liber, intrature penatesDisce verecundo sanctius ore loqui.Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.Fastorum genitor parensque IanusVictorem modo cum videret Histri,Tot vultus sibi non satis putavitOptavitque oculos habere plures:Et lingua pariter locutus omniTerrarum domino deoque rerumPromisit Pyliam quater senectam.Addas, Iane pater, tuam rogamus.'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelliEst nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobisFama potest: teritur noster ubique liber;Et cum rupta situ Messalae saxa iacebuntAltaque cum Licini marmora pulvis erunt,Me tamen ora legent et secum plurimus hospesAd patrias sedes carmina nostra feret.'Finieram, cum sic respondit nona sororum,Cui coma et unguento sordida vestis erat: