Te primum pia tura rogent, te vota salutent,Purpura te felix, te colat omnis honos:Tu tamen hoc mavis, Latiae quod contigit urbiMense tuo reducem, Iane, videre deum.Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebatLippus Hylas, luscus vult dare dimidium.Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:Si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.Emit lacernas milibus decem BassusTyrias coloris optimi. Lucri fecit.'Adeo bene emit?' inquis. Immo non solvet.Pervenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;Nam populi voces audit et ille tui:Sarmaticas etiam gentes Histrumque GetasqueLaetitiae clamor terruit ipse novae.Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,Nemo quater missos currere sensit equos.Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:Te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.Uxorem quare locupletem ducere nolim,Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:Non aliter fiunt femina virque pares.Morio dictus erat: viginti milibus emi.Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumamMordeat et tenerum fortior aura nemus,Hibernis obiecta notis specularia purosAdmittunt soles et sine faece diem.At mihi cella datur, non tota clusa fenestra,In qua nec Boreas ipse manere velit.Sic habitare iubes veterem crudelis amicumArboris ergo tuae tutior hospes ero.Dum nova Pannonici numeratur gloria belli,Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,Et ditant Latias tertia dona tribus:Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,Nec minor ista tuae laurea pacis erat,Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.