Nunc dat spectatas tessera larga feras,Nunc implere sinus securos gaudet et absensSortitur dominos, ne laceretur, avis.Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,Quae dare non semper consul uterque solet?Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,Quod spectatorem te tua laurus habet.Omnes aut vetulas habes amicasAut turpes vetulisque foediores.Has ducis comites trahisque tecumPer convivia, porticus, theatra.Sic formosa, Fabulla, sic puella es.Sanctorum nobis miracula reddis avorumNec pateris, Caesar, saecula cana mori,Cum veteres Latiae ritus renovantur harenaeEt pugnat virtus simpliciore manu.Sic priscis servatur honos te praeside templis,Et casa tam culto sub Iove numen habet;Sic nova dum condis, revocas, Auguste, prioraDebentur quae sunt quaeque fuere tibi.Non per mystica sacra Dindymenes,Nec per Niliacae bovem iuvencae,Nullos denique per deos deasqueIurat Gellia, sed per uniones.Hos amplectitur, hos perosculatur,Hos fratres vocat, hos vocat sorores,Hos natis amat acrius duobus.His si quo careat misella casu,Victuram negat esse se nec horam.Eheu, quam bene nunc, Papiriane,Annaei faceret manus Sereni!Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,Nos quoque quod domino carmina parva damus,Posse deum rebus pariter Musisque vacareScimus, et haec etiam serta placere tibi.Fer vates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,Nos tua cura prior deliciaeque sumus.Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:Fiat et ex hedera civica nostra tibi.