Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,Expulit offenso vitiatum pollice talumEt iacuit toto corpore fusus humi.Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret?Ingenti domino servulus unus erat,Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:Succurrit misero casus opemque tulit.Quattuor inscripti portabant vile cadaver,Accipit infelix qualia mille rogus;Hos comes invalidus summissa voce precatur,Ut quocumque velint, corpus inane ferant:Permutatur onus stipataque tollitur alteGrandis in angusta sarcina sandapila.Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,Cui merito dici 'mortue Galle' potest.'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;Nil est, quod magis audiam libenter.'Sic et cum recitas tuos libellos,Et causam quotiens agis clientis,Oras, Gallice, me rogasque semper.Durum est me tibi, quod petis, negare.Vero verius ergo quid sit, audi:Verum, Gallice, non libenter audis.Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,Liber, in aeterna vivere digne rosa,Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomoSplendeat et cingant florea serta caput;Candida nigrescant vetulo crystalla FalernoEt caleat blando mollis amore torus.Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,Longior huic facta est, quam data vita fuit.Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,O pudor! o pietas! et putat esse parum.Non illi satis est turbato sordidus auroHermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.Omnis habet sua dona dies: nec linea divesCessat, et in populum multa rapina cadit;Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,