Excidit attonito pinguis Galatea poetaeThestylis et rubras messibus usta genas;Protinus Italiam concepit et arma virumque,Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatumNomina, magnus erit quos numerare labor?Ergo ero Vergilius, si munera MaecenatisDes mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.Magna licet totiens tribuas, maiora daturusDona, ducum victor, victor et ipse tui,Diligeris populo non propter praemia, Caesar,Te propter populus praemia, Caesar, amat.Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;Collegitque sinu fragmenta novissima laxiOris et aggesta contumulavit humo.Ossa licet quondam defuncti non legat heres:Hoc sibi iam Picens praestitit officium.Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,Possim te Sagarim iure vocare meo.Aspicis hunc uno contentum lumine, cuiusLippa sub attrita fronte lacuna patet?Ne contemne caput, nihil est furacius illo;Non fuit Autolyci tam piperata manus.Hunc tu convivam cautus servare memento:Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:Pocula solliciti perdunt ligulasque ministriEt latet in tepido plurima mappa sinu;Lapsa nec a cubito subducere pallia nescitEt tectus laenis saepe duabus abit;Nec dormitantem vernam fraudare lucernaErubuit fallax, ardeat illa licet.Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosaCircuit et soleas subripit ipse suas.Summa Palatini poteras aequare colossi,Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.Livet Charinus, rumpitur, furit, ploratEt quaerit altos, unde pendeat, ramos:Non iam quod orbe cantor et legor toto,Nec umbilicis quod decorus et cedro