Censura speculi manum regente,Expingitque cutem facitque longamDetonsis epaphaeresin capillis,Barbatus mihi tonsor est reversus.Auditur quantum Massyla per avia murmur,Innumero quotiens silva leone furit,Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastorCum revocat tauros et sine mente pecus:Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.Quis non esse gregem crederet? unus erat,Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,Cui diadema daret marmore picta Nomas.O quantum per colla decus, quem sparsit honoremAurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!Grandia quam decuit latum venabula pectusQuantaque de magna gaudia morte tulit!Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?A Cybeles numquid venerat ille iugo?An magis Herculeo, Germanice, misit ab astroHanc tibi vel frater vel pater ipse feram?Formosissima quae fuere vel sunt,Sed vilissima quae fuere vel sunt,O quam te fieri, Catulla, vellemFormosam minus aut magis pudicam!Temporibus nostris aetas cum cedat avorumCreverit et maior cum duce Roma suo,Ingenium sacri miraris deesse Maronis,Nec quemquam tanta bella sonare tuba.Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, MaronesVergiliumque tibi vel tua rura dabunt.Iugera perdiderat miserae vicina CremonaeFlebat et abductas Tityrus aeger oves:Risit Tuscus eques, paupertatemque malignamReppulit et celeri iussit abire fuga.'Accipe divitias et vatum maximus esto;Tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames.'Adstabat domini mensis pulcherrimus illeMarmorea fundens nigra Falerna manu,Et libata dabat roseis carchesia labris,Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.